- ALBA Marsorum civitas
- ALBA Marsorum civitasad lacum Fucinum, ubi eam desciribt Strabo l. 5. his verbis: Α῎λβα ἵδρυται ἐφ᾿ ὑψηλοῦ πάγου, ἔςτι δὲ λίμνῳ Φουκίνῳ πλησίον. Unde Plin. l. 3. c. 12. Albensium Alba ad Fucinum lacum. Interiacet autem campus, quem lacus interdum inundare solet. Sil. Ital. l. 8.---- ---- Interiorque per udosAlba sedet campos, pomisque rependet aristas.Appianus in Annibalicis. Μικρὸν δὲ τὶ πολίχνιον Π῾ωμαῖοι τότε ἐπιτειχίζοντες εν Α᾿ικανοῖς Α῎λβην, ἀπὸ τῆς αὐτῶν μητροπόλεως ἐκάλεσαν. Συν` χρόνῳ δ᾿ ἐπισύροντεσ, ἠ ` διαφθέιροντες, ἤ εἰς γην̑ Α᾿γβανῶν σύγκρισιν, Α᾿λβησέας αὐτοῦ καλοῦσιν. Ad discrimen id factum est. Unde Varro de L. L. l. 7. Cum duae sint albae, ab unâ (Longa scil.) dicuntur Albani; ab alterâ Albenses. Celsus Cittadinus Alba di Marsa adhuc vocari tradit. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 767. longitud. 37. 10. latitud. 42. 02.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.